WITIKINDUS II

WITIKINDUS II
WITIKINDUS II.
cognomine Iunior, filius Witikmdi I. Wittebergam et Wethinum condidit; Soraborum, contra quos Carolo Magno militaverat, Burggravius fuit, et Dominus, de Budsez; Pater Dietgremi, et ut quidam volunt. Witikindi III. quorum ille pulsus Saxoniâ, ab agnato Ottone, Diethmarum et Fridericum genuit, Brandeburgicorum primorum Marchionum, aliquorum Minsniae ac Ostlandiae Marchionum, et Mersburgiorum Comitum satorem. Diethmarus vero, quem ab Henrico Aucupe bonis restirutum quidam volunt, genuisse Theodoricum dicitur, patrem Dedonis II. quô nati Fridericus Comes Palatinus Saxoniae, Theodoricus Marchio Landsbergensis, Thiemo, bellicus Dux Henrici IV. cuius filius Misniae Marchio A. C. 1126. confirmatus est a Lothario Imperatote et Otto Dives, stemmatis propagator, Huius enim filius Theodoricus Henricum genuit Illustrem, qui A. C. 1249. Thuringiae Landgraviatum sibi vindicavit, cumque eo Palatinatum Saxontae rersus in domum suam intulit. Pater Alberti, qui, filiis iratus, Adolpho Imperatori ditiones vendidit: sed et hic et Albertus eius succeslor victi, ac Alberti filius Fridericus cognomine Fortis, vel Admorsus, ditiones postea quiete rexit, mortuus A. C. 1326. Eius filio Friderico Severo in er alios natus Fridericus Strenuus Coburgensem Principatum familiae intulit: pater Guilielmi Divitis, et Friderici Bellicosi, a quo novum domui axioma. Cum enim Saxoniae Ducatum Otto I. Imperator Hermanno Bilingio, praeteritis agnatis, contulisset, ille extra Witikindeam stirpem in variis hucusque haeserat: Hermanni namque posteritate exstinctâ, in Maguo, collatus hinc Lothario Supplinburgio postea Imperatori: ab hoc aurem concessus est gevero Henrico Superbo, cuius filiô Henricô Leone proscriptô a Friderico Barbarossa, hic eum Bernardo Ascanio Alberti Ursi filio dedit, donec Albertus ultimus A. C. 1422. orbus decederet. Demum A. C. 1423. licet variis dignitatem hanc ambientibus, Fridericus memoratus, ob operam adbersus Bohemos, im primis in Brixiensi praelio, navatam, ab Imperatore Sigismundo investitus est, et Ducatus Electoraru auctus rediit ad Witikindeos, qui eam diguitatem ad haec usque tempora illibatam conservârunt.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • WITIKINDUS I — WITIKINDUS I. filius Wernekini Saxonum Regis, evius stirpem aliqui a Sighardo, uno ex Hengisti posteritate, Saxonum Rege, auspicantur: bella patris, cum Albione patruele, contra Carolum M. continuavit, donec hi ambo potentiae maiori cessêre, ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WITIKINDUS — filius Theodorici Ringelhemii Comitis, qui Witikindi I. ex Wigberto filio et Walperto nepote, pronepos fuit, Fertatiensium, (an Montferratensium, quos cum Cevae, Savonae, Salutiarum et Finalii Marchionibus, ex quodam Almaro Saxone natos narrant)… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • WITIKINDUS III — WITIKINDUS III. iuxta eorum, qui Capetinos Galliae Reges a Saxonibus arcessunt, sententiam, filius Witikindi II. in Galiam profectus, per filium suum Robertum huic regno Reges dedisse dicitur …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ANDACHARIUS seu HADWACKER vel ODOACER — ANDACHARIUS, seu HADWACKER, vel ODOACER unus ex filiis Hengisti, (qui A. C. 449. Britanniam occupatam de gentis suae nomine, Angliam vocavit) in Germania, stemma produxisse fertur, per illos posteros, Hadvigatum, Hildericum, Bodicum, Bertholdum,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Gleichen (Adelsgeschlecht) — Stammwappen der Grafen von Gleichen nach dem Scheiblerschen Wappenbuch …   Deutsch Wikipedia

  • Gleichen (Grafengeschlecht) — Wappen der Grafen von Gleichen Die Grafen von Gleichen waren ein Grafengeschlecht aus Thüringen. Inhaltsverzeichnis 1 Abstammung 2 Geschichte …   Deutsch Wikipedia

  • Grafen von Gleichen — Wappen der Grafen von Gleichen Die Grafen von Gleichen waren ein Grafengeschlecht aus Thüringen. Inhaltsverzeichnis 1 Abstammung 2 Geschichte …   Deutsch Wikipedia

  • Grafschaft Gleichen — Wappen der Grafen von Gleichen Die Grafen von Gleichen waren ein Grafengeschlecht aus Thüringen. Inhaltsverzeichnis 1 Abstammung 2 Geschichte …   Deutsch Wikipedia

  • ANGRIA — Westphaliae pars, ubi nati Hengistus, et Horsus; Sepultus autem Witikindus Dux, Saxo ille percelebris, cum quo Carol. M. tamdin dimicavit, Christianus tandem effectus. Nic. Llotdius. Huic Witikindo nepotem ex Wigperto filio Walpertum, Ducem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BACULUS — I. BACULUS Graece βακτηρίκ, non tam sceptrum, quam Virga Regum, Regiminis insigne et τῆς ἀρχῆς σύμβολον, etiam extremâ Graeciâ, fuit, teste Pachymere, quam Δικανικίου appellatione, in Magistratibus, non semel donat Codinus de Officiis Aulae… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”